1 Ies iræ, dies illa, solvet sæclum in favila: teste David cum Sibylla.
2 Quantus tremor est futurus, quando iudex est venturus, cuncta stricte discussurus!
3 Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum, coget omnes ante thronum.
4 Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, Iudicanti responsura.
5 Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus iudice tur.
6 Iudex ergo cum sedebit, quid quid latet apparebit: nil inultum remane bit.
7 Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus? Cum vix iustus sit securus.
8 Rex tremen dæ maiestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me, fons pietatis.
9 Recordare Iesu pie, quod sum causa tuæ viæ: ne me perdas illa die.
10 Quærens me, sedisti lassus: Redemisti crucem passus: Tantus labor non sit cassus.
11 Iuste iudex ultionis, donum fac remissionis, ante diem rationis
12 Ingemisco, tam quam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicanti parce Deus.
13 Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti.
14 Preces me æ non sunt dignæ: Sed tu bonus fac benigne, ne perenni cremer igne.
15 Inter oves Iocum præsta, et ab hædis me sequestra, statuens in parte dextra.
16 Confutatis maledictis, flammis acribus addictis, voca me cum benedictis.
17 Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis.
18 Lacrimosa dies illa, qua resurget ex favilla.
19 Iudicandus homo reus: Huic ergo parce Deus.
20 Pie Iesu Domine, donna eis requiem. Amen.