Tilbake

Adoro te devote

Adoro te devote

LH 456.

1   Adoro te devote, latens Deitas, quæ sub his figuris vere latitas: Tibi se cor meum totum subjicit, quia te contemplans totum deficit.

2   Visus, tactus, gustus in te fallitur, sed auditu solo tuto creditur: Credo quidquid dixit Dei Filius: Nil hoc verbo veri- tatis verius.

3   In cruce latebat sola Deitas, at hic latet simul et humanitas: Ambo tamen credens, atque confitens, peto quod petivit latro pœnitens.

4   Plagas, sicut Thomas, non intueor: Deum tamen meum te confiteor: Fac me tibi semper magis credere, in te spem habere, te diligere.

5   O memoriale mortis Domini, panis vivus vitam præstans homini, præsta meæ menti de te vivere, et te illi semper dulce sapere.

6   Pie pellicane, Iesu Domine, me immundum munda tuo sanguine, cuius una stilla salvum facere totum mundum quit ab omni scelere.

7   Iesu, quem velatum nunc aspicio, oro fiat illud quod tam sitio: Ut te revelata cernens facie, visu sim beatus tuæ gloriæ. Amen.